- ZINGIBER
- ZINGIBERaromatis genus. Plin. l. 12. c. 7. Zingiberi---in Arabia atque Troglodytica in villis nascitur, parvae herbaeradice candida. Celeriter illa cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine, Fretium ejus in libras VI. Graec.ζίγγιβερ, Suid. ac cuius imitationem Zingeberi habes et in l. ult. § species 7. ff. de publican. Indis Zengebil, unde vocem suam mutuati sunt Graeci. Patria Aethiopia est, seu, quod idem, Arabia Troglodytica, ut vidimus. Unde, quod Oppianus in Ixeuticis, ciconias advolare ex Aethiopia scribinonnullis ait, confirmari potest ex historia radicis Zingiberis adhuc recentis, a ciconia hospiti suo Vesaliam Germaniae urbem allatae, et tamquam pro xenio et hospitali munere, ad eius pedes proiectae, quam Goblerus refert apud Gesnerum. Neque aliud voluit Galenus, cum, Simplicium l. 6. Zingiber ex Barbaria convehi scribit. Interim, varia Indiae loca idem ferunt, Malabaria, Bengala, Babul, Becain etc. Imo Gingiber, ait Io. Metellus, semine aut radice satum, in omnibus Indiae nobis notae locis gignitur: Ubi addit, optimum est Malavaritum, idemque frequentissimum, Arabibus et Persis expetitum: secundum locum obtinet id, quod in Bengala reperitur; tertium quod in Dabulo et Bazaimo, omnique ea ora mariitima. Et iam in Africae vicinis Insulis Madagascar etc. inveniri, habet Auctor Anonym. Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. de Commerciis. Inter Orientis delitias, Mariae Mediceae Galliae Reginae, Amstelodami, in epulo, quô Sucietas Orientalis eam ex cepit, Zingiber quoque non conditum memorat Casp. Barlaeus, in Medicaea etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.